monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, 16, 3
Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis .' Hoc considerandum sic est: Antiquus draco, videns quia locum illum perdidisset in quem sedem suam ponere volebat, quoniam in tartarea loca proiectus erat, iram suam in mulierem exacuit, quia illam radicem omnis humani generis per partum esse cognovit; et in maximo odio eam habens, intra se dixit quod nunquam cessaret illam persequendo quousque ipsam velut in mari suffocaret, quia eam primum deceperat.